Ineptus puer brevissime loquitur

Omnes ab die vicesimo sexto mensis Octobris usque ad duodevicesimum diem mensis Decembris Commentarios de Inepto Puero ab Jeff Kinney auctore simul legimus et intra Twitter rescribimus.

Occasione ab BookCity Milano oblata, Il Castoro et TwLetteratura instruxerunt lusum qui #twpuer titulum habet. Iudices electissimi victores remunerabuntur.

commentarii-inepto-puero-schiappa-latino

“Iam primum omnium, aliquid clarandum est: Hic libellus commentariorum est, non diarius”. Sicut est in Commentariorum principio, ita erit nostri lusus #twpuer initium: omnes qui in Ciceronis et Virgilii idioma se exercere velint, ab die vicesimo sexto mensis Octobris legere et intra Twitter rescribere Commentarios de Inepto Puero ab Jeff Kinney praeclaro auctore possunt.

Editio Commentariorum a Daniel Gallagher Latine versa, et in die sexto mensis Maii edita est. Titulus Commentarii de inepto puero Commentarios de bello gallico memorat.

Iudices novissimos et ornatissimos tweet honorabunt.

Lusus leges

Normas et mores ex consuetudine TwLetteratura servabimus. Librum emere, id ex calendario legere, capitulos complecti, locutiones interpretari, eas in angusto cogere: Twitter tantummodo CXL litterarum signa dat. Dicat quisque quod vult et etiam multas brevissimas sententias, pollicitus sit: singuli loci et toti capituli rescribendi erunt. Brevissimae sententiae de alienis auctoris compendi vel facetiae gratia mentiones facere possunt. Hae leges observandae sunt:

  • Brevissimae sententiae Latine scribendae sunt
  • #twpuer semper includendus est, capituli numerus sequitur (exempli gratia: #twpuer/01, #twpuer/02, #twpuer/03, …)
  • Calendarium mensium observandum est

Calendarium

Commentarii de inepto puero divisi sunt in capitulis septem, velut scholastici anni menses. Omne capitulum quinque dies lecturam tenet, ex calendario instituto:

  • mensis Septembris (#twpuer/01): ab die vicesimo sexto mensis Octobris usque ad die trigesimum mensis Octobris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Octobris (#twpuer/02): ab die secundo mensis Novembris usque ad diem sextum mensis Novembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Novembris (#twpuer/03): ab die nono mensis Novembris usque ad diem tertium decimum mensis Novembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Decembris (#twpuer/04):  ab die sexto decimo mensis Novembris usque ad diem vigesimum mensis Novembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Ianuarii (#twpuer/05): ab die vigesimo tertio mensis Novembris usque ad diem vicesimum septimum mensis Novembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Februarii (#twpuer/06): ab die trigesimo mensis Novembris usque ad diem undecimum mensis Decembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.
  • mensis Martii (#twpuer/07): ab die quarto decimo mensis Decembris usque ad diem duodevigesimum mensis Decembris anno bis millesimo quinto decimo p. Ch. n.

Dies Saturni, dies Solis et feriae excepta sunt ad scholas adiuvandas.

Competitores

Scholae mediae et scholae superioris discipuli et Latinum discentes et quisque Latine loquitur et scribit. Certamen institutum est ut scholae in BookCity Milano intersint sed omnes cives libenter contendere possunt.

Certamen

Iudices novissimas et emendatissimas sententias electuri sunt, octavo quoque die tres honorabunt. Grammaticam et locutionis novitatem arbitrabuntur. Electae sententiae a Daniel Gallagher traductore  preterea cretae erunt ut sententiam thriumphatricem statuturus sit.

Librum et Twitter account necesse est habere gratia in certamen veniendi. Discipuli pugnantes et magistri se aut discipulos eorum inscribere debent apud info@twletteratura.org.

1 Comment

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *